- GILVUS Color
- GILVUS ColorGraece κιῤρὸς, flavo dilutior est. Unde Hippocrates de victu in Morb. acut. Com. 3. vinum album, cum veterascit, semper fieri κιῤρότερον, gilvius, et tandem etiam ξανθὸν, flavum, tradit. Eundem colorem in equis saepe memorant Vett. Varro apud Nonium, in Badius.Equi colore dispares ita dati,Hic badius, iste gilvus, ille murinus.Virg. Georg. l. 3. v. 82.—— color deterrimus albisEt gilvo.Ubi Serv. Gilvus est melinus color, quem vulgo fulvum vocant: imo flavum. Isid. Gilvus autem melinus color subalbidus. Melinus dici videtur ὐπὸ τῶν μήλων, a colore malorum: Germ. falb, Gall. fauvo, quia ad flavum maxime accedit. Cuius coloris aiunt fuisse Nisaeos in Media equos, apud Persas tanti olim nominis, Phavorin. Sed, ut in vino, ita in equis, gilvus a flavo differt; quia in gilvo, color aliquantum dilutior est. Itaque Apocalyps. c. 6. v. 8. ἵππος χλωρὸς, videtur esle gilvus equus: ibi enim χλωρὸς, ut passim, pro ὠχρῷ, sumitur. Porto ὠχρὸν χρῶμα conflatur, λευκοῦ ξανθῶ μεμιγμένου, cum flavo miscetur album, ut in Timaeo docet Plato. Syrus interpres reddit equum pallidum: ita equus ille equiti suo, i. e. morti concolor, quae pallida est. Unde colligere est, pallidum et gilvum colores vicinos esse. Apud Zach. c. 6. v. 2. serukim equi, Bocharto gilvi exponuntur: sic in Es. c. 26. v. 8. vires dicuntur serukim et c. 19. v. 9 lina Aegyptia lina Serikoth: cruda viz. quae omnino nativi coloris, h. e. flavi vel subflavi, sunt etc. Vide eum Hierozoici Part. prior. l. 11. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.